sepulturam eligimus iuxta altare sancti Martini ad cornu sinistrum. Similiter et libros nostros decretales et alios, excepto breviario, quod ecclesie sancti Johannis Baptiste in dicta Juanusy conferimus, dicte ecclesie nostre legamus. De reliquis vero rebus et bonis nostris legandis et disponendis constituimus dominos Nicolaum lectorem et Paulum Benedicti canonicum ecclesie nostre predicte, ut quilibet eorum in solidum, ita, quod non sit melior condicio occupantis, sed quod unus illorum inceperit, alter prosequi valeat et finire, nostros legittimos procuratores et executores testamenti nostri premissi, sive legatorum huiusmodi, sive ultime nostre voluntatis.
Actum anno, indicione, pontificatus, die, mensa, hora et loco, quibus supra. Presentibus honorabilibus viris et discretis dominis Demetrio de Mendzenth et Johanne de Buson ecclesiarum plebanis, canonicis ecclesie sancti Martini predicte, ac Georgio succentore ecclesie eiusdem; Hank filio Detrici de Alchnou, Michaele Nicolai dicto Thatar de Wytkfalua, Gallo, Laurencio, Detrici et Johanne, famulis domini prepositi predicti et aliis quam pluribus testibus ad premissa.
[Sig. Not.] Et ego Paulus Jacobi de Olsowycha, clericus Strigoniensis dyocesis, publicus auctoritate imperiali notarius, premissis omnibus et singulis premissorum, dum, prout suprascriptum est, agerentur, una cum prenotatis testibus presens interfuit et ea omnia et singula de mandato dicti domini prepositi manu propria scripsi et publicavi, meisque signo et nomine consuetis signavi in testimonium premissorum.
Orig. in Arch. Cap. Scepusiensis. Priv. Scrin. 12. fasc. 1. nr. 2.
878.
1348. Pozsony. 26. Aug. – Petrus custos Posoniensis, filios Thomae de Bely, cum Clara sorore, super quarta filiali, concordasse testatur.
Nos magister Petrus, custos Posoniensis et amministrator prepositure eiusdem in spiritualibus et temporalibus vicarius generalis, memorie commendamus significamus (sic!) tenore presencium, quibus expedit universis, quod cum iuxta continenciam priorum litterarum nostrarum memorialium Blasius, Mychael, filii Thome de Beel, sabbato proximo post festum Assumpcionis Virginis gloriose[684], quartam filialem nobilis domine Clara nuncupate, filie ipsius Thome sororis eorumdem, de ipsa possessione Beel, iuxta nostram adiudiciariam (sic) et secundum regni consuetudinem, coram homine nostro, videlicet magistro Stephano canonico eiusdem ecclesie Posoniensis, per nos specialiter ad hoc transmisso, extradare debuissent ipso die sabbati occurrente; ipse magister Stephanus homo noster ad nos reversus, nobis retulit in hunc modum: quod prenominati Blasius et Mychael, filii Thome, una cum domina Clara sorore ipsorum, per ordinacionem et composicionem nobilium et proborum virorum videlicet: Nicolai, filii Jseph, (sic!) Nicolai filii Nicolai de Saap et Pauli Albi et aliorum proborum hominum, quam plurimorum, in talem pacis devenissent unionem: quod prenominati Blasius et Mychael filii Thome, de possessione ipsorum Beel vocata, pro quarta parte ipsius domine unum locum sessionalem, cum ortibus olerum et frugum, a parte meridionali circa viam cum omnibus utilitatibus et pertinenciis universis, specialiter cum quarta parte arborum fructiferarum, ac cum decem et octo iugeribus terrarum, ex quibus sex iugera ibidem
[684] 1348. 16. Aug.