coram ipso nostro testimonio assignassent, in filios illiorum suorum et heredes tenendam, possidendam et habendam; duodecim vero iugera terrarum, in octavis beati Jacobi apostoli anno subsequenti[685], similiter coram nostro testimonio sine omni dilacione debet assignare. Ceterum dixit idem homo noster, quod factum possessionis ipsorum, quam predictus Thomas pater ipsorum in Palazoukuz pignori obligasset, taliter ordinassent: quod (emans.: si) prenominati Blasius et Mychael ipsam redimere possent, tunc quartam filialem de ipsa possessione eidem domine sorori extradare tenerentur; ipsa vero domina vel eius heredes quartam partem ipsius pecunie pro qua redimebunt, tenebitur restituere, prout eciam partes coram nobis personaliter astantes afirmarunt. Tali autem obligacione mediante, quod si qua parcium ipsam ordinacionem proborum virorum non conservaret, extunc contra partem pacem conservantem in decem marcis convinceretur eo facto; insuper domina Clara res parophanales (sic) domine matris sue, eisdem fratribus relaxasset, ymo relaxavit coram nobis. Datum Posoni, feria tercia proxima post octavas ipsius Virginis gloriose, anno Domini M-o CCC-o XL-mo octavo.
E transsumpto capit. Poson. a. 1357. 15. Jan. facto. – Sigillum e rubro et viridi serico pendet. – Origin. membr., in Arch. Capit. Coll. Poson. Publ. Capsa 14. fasc. 12. nr, 3.
879.
1348. Buda. 25. Sept. – Magister Petrus de Zala, Chanadino archiepiscopo Strigoniensi, pro decimis possessionis suae Patvarócz, sibi remissis, annue 12 florenos se soluturum promittit.
Nos magister Petrus dictus de Zala, significamus tenore presencium quibus expedit universis, quod quia venerabilis in Christo pater dominus Chanadinus, Dei et apostolica gracia archiepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem comes perpetuus, hanc graciam specialem nobis duxit faciendam, ut de una possessione nostra seu terra inhabitata sine ecclesia, Pathwaricz vocata, ad cutellum (sic) decimacionis sue Nytriensem, in confinio regni Bohemie existenti (expunct.: inqua), in qua modernis temporibus una curia populosa tantummodo existit, decimas suas sibi provenire debentes, singulis annis in duodecim florenis nobis relaxaverit; ob hoc ipsos duodecim florenos singulis annis, in festo beati Martini confessoris[686], sine crastinacione, persolvemus et sibi transmittemus; et si iobagiones nostri in ipsa possessione nostra Pathuarycz poterunt augmentari necne, vel ad propriam nostram araturam, cum ipsa una curia populosa ad arandam dictam terram conservaremus, extunc ipsos similiter duodecim florenos modo preassumpto persolvemus; tali obligacione mediante, quod si singulis annis in predicto festo beati Martini confessoris, sine crastinacione ipsos duodecim florenos ipsi domino archiepiscopo non persolveremus, vel transmittere non curaremus, extunc in dupplo ipsorum duodecim florenorum convinceremur et insuper ipsa gracia (expunct.: nobis) per ipsum dominum archiepiscopum nobis concessa privaremur eo facto, et decimas suas, more villarum aliorum nobilium, decimafores sui, super dicta possessione nostra Pathwaricz dicarent et exigerent more consueto, ut ad hec vigore presencium litterarum nostrarum nos sponte obligamus; excepto tamen decimis anni presentis, quas nobis duxit relaxandas, sed in posterum persolvemus modo superius annotato. Datum Bude,
[685] 1349. 1. Aug.
[686] 11. Nov.