per nos ac ipsum capitulum percipiebatur, absque contradiccione aliquali; et sicut tunc referebatur, eodem modo temporibus predecessorum nostrorum extiterat observatum. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, nostro sigillo auttentico consignatas. Datum Agrie, anno et die prenotatis.
E transsumpto conventus sacri montis de Pannonia a. 1502. 30. jun. exarato. – In Arch. Cap. Poson. Priv. Capsa G. fasc. 6. nr. 145.
931.
1349. – 26. Aug. – Capitulum Posoniense transscribit literas capituli Budensis, super oppignoratione possessionis Csepen, editas.
Universis Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, capitulum ecclesie Posoniensis salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod Andreas, filius Mese, nostram personaliter accedens presenciam, attulit nobis litteras honorabilis capituli Budensis ecclesie, infrascriptum tenorem continentes, petens nos instanter, quatenus ex eisdem racione maioris firmitatis et cautele uberioris, litteras privilegiales facere dignaremur; quarum tenor talis est:
Nos capitulum Budensis ecclesie memorie commendantes, tenore presencium significamus, quibus expedit, universis, quod nobilis domina, relicta Petri de Chepen, filia videlicet Andree filii Jakov, una cum Nicolao filio suo ab una; item magister Mese, filius Stephani, vicecastellanus magistri Laurencii dicti Tonch de Temechen, et Andreas filius eiusdem magistri Mese, parte ab altera, in nostri presencia personaliter constituti, per eosdem dominam Elizabeth et Nicolaum filium suum propositium extitit ministerio vive vocis et relatum, quod ipsi terciam partem predicte possessionis ipsorum, Chepen nominate, que olym Boz nuncupabatur, in comitatu Posoniensi existentis, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis universis, terris videlicet arabilibus, fimatis et campestribus, silvis, nemoribus, molendino, aquis, aquarumque decursibus et aliis quibuslibet, undique ad eandem terciam partem de iure provenire debentibus, prefatis magistro Mese et Andree filio suo, pro viginti sex marcis, compoti Budensis, plene, ut dixerunt, ab eisdem receptis et habitis, titulo inpignoracionis obligassent et obligarunt coram nobis, tali modo: quod quandocumque processu temporum prefata domina Elizabeth, vel Nicolaus filius eiusdem ipsam possessionariam porcionem, modo premisso annotato magistro Mese et Andree filio suo impignoratam, redimere possent: extunc iidem magister Mese, vel Andreas filius suus annotatus, similiter cum suis utilitatibus omnibus, quo supra, absque impedimento aliquali reddere et resignare tenerentur; ita tamen, quod si prescripti magistri Mese, vel Andreas filius eiusdem, domos, molendinum, vel aliqua alia edificia in facie eiusdem tercie partis ipsius possessionis edificaverint, prefata domina Elizabeth, vel Nicolaus filius suus valorem earumdem, iuxta estimacionem proborum virorum, exceptis domibus iobagionum, in eadem congregatorum, aut congregandorum, ipsis tempore redempcionis ipsius possessionarie porcionis persolvere deberent et tenerentur. Assumpmendo nichilominus prenominatos magistrum Mese et Andream filium suom, racione dicte tercie partis antedicte possessionis Chepen vocate, per memoratos dominam Elizabeth et Nicolaum filium suum inpignorate, ab omnibus inpetitoribus