Farcasius de Hidegheth, aliis absentibus homo noster, ab omnibus nobilibus et ignobilibus civitatensibus et ab aliis quibus decuerit et licuerit et specialiter in civitatibus Thyernauiensi et Posoniensi sciat et inquirat de premissis omnimodam veritatem; et post hec prout exinde vobis veritas constiterit, nobis fideliter rescribatis. Datum, secundo die festi beati Dominici confessoris[732], anno Domini M-mo CCC-mo XL-mo nono.
Nos igitur preceptis, vestre celsitudinis parere cupientes, ut tenemur, una cum Farcasio de Hidegheth, homine vestro, magistrum Stephanum socium et concanonicum nostrum, pro testimonio fidedignum duximus transmittendum; qui demum ad nos reversi nobis concorditer retulerunt: quod ipsi fidelicet (sic!) predictus homo vester et nostrum testimonium annotatum, feria tercia, scilicet in festo Nativitatis beate Virginis[733] iam proxime preterita, a nobilibus et ignobilibus civitatensibus et ab aliis a quibus conveniens et licitum fuisset pala et oculte, diligenti scrutinio inquirendo et specialiter, a civibus civitatum Thyernauiensis et Posoniensis et ab aliis communibus hominibus dicti comitatus, talem de premissis rescire potuissent veritatem: quod decima pars decime vinorum comitatus Posoniensis et quarta pars decime frugum civitatis vestre Posoniensis ipsorum fuisset et omni iure ad ipsos pertinuisset; quas decimam decime vinorum et quartam partem decime frugum ipsi de capitulo Posoniensi sancti Salvatoris, ab eo tempore cuius non extitisset memoria, percepissent et pro se recipi fecissent et nunc recipere deberent. Datum, quinta feria proxima post predictum festum Nativitatis beate Virginis, anno Domini supradicto.
Sigillum tergo fuit appressum. – Orig. chart., in Arch. Cap. Poson. Privat. Capsa G. fasc. 6. nr. 149.
937.
1349. Esztergom. 27. Sept. – Guido cardinalis, legatus apostolicae sedis, Ildebrandinum episcopum Paduanum, pro partibus Ungariae nuntium suum, cum diurno 12. flor. auri, constituit.
Universis presentes litteras inspecturis Ildebrandinus, permissione divina episcopus Paduanus, salutem et sinceram in Domino caritatem. Noveritis nos reverendi patris et domini, domini Guidonis, tituli sancte Cecilie presbiteri cardinalis, apostolice sedis legati, litteras recepisse, continencie subsequentis:
Guido, miseracione divina tituli sancte Cecilie presbiter cardinalis, apostolice sedis legatus, venerabilibus in Christo patribus .... archiepiscopis et episcopis et dilectis in Domino .... abbatibus, prioribus, prepositis, decanis, plebanis, archipresbiteris et quorumcunque monasteriorum et ecclesiarum capitulis et conventibus, ac rectoribus quibuscunque, salutem in Domino. Dudum sanctissimus pater et dominus noster, dominus Clemens, divina providencia papa VI., nos ad regnum Vngarie, ac Lombardie et nonnullas alias partes in litteris suis, nobis super nostra legacione concessis, specialiter nominatas, cum plene legacionis officio, pro urgentibus et arduis ecclesie Romane negociis destinans, ut in commissis nobis negociis eo possemus prosperari felicius, quo maiori essemus auctoritate muniti, concessit nobis suas apostolicas litteras in hec verba:
[732] 1349. 6. Aug.
[733] 1349. 8. Sept.