coram nobis adstantes petivit, ut eundem ad aedificationem eeclesiae lapideae in predicta villa ipsorum Szemerecsen, prout juris est, adjuvari deberent; memorati vero Stephanus, filius Bodo, pro se et prefato fratre suo Ladislao, item antedictus Pocs pro prelibatis dominis suis, filiis Bogo, nobiscum fratribus nostris capitulo Strigoniensis ecclesiae judicantibus, videntes eciam quod communi juri refragari non poterant, assumserunt quaelibet pars, prout in tres stipites dividuntur, quelibet trium partium tertiam partem precii lapicidis seu muratoriis solvere eo tempore, quo idem dictus Stephanus Nicolai suam tertiam partem solverit plenarie et integre, caetera vero quae ad aedificationem ejusdem ecclesiae ut pote: lignamina et vecturam lapidum antedictus Stephanus Nicolai, cum jobagyonibus suis, dictae villae Szemerecsen et Zar faciet administrari, clibano cementi dumtaxat excepto, ad cujus structuram et cremationem idem Stephanus Nicolai tenetur solus. Preterea nos judicantes determinavimus, quod quandocumque memorati filii Bodo ecclesiam beati Joannis Baptiste ampliare voluerint, tunc idem Stephanus Nicolai similiter in tertia parte precii lapicidis et prefati filii Bogo eodem modo in sua tertia parte lapicidis prefatum Stephanum et Ladislaum adjuvare tenebuntur et simili modo ad reparacionem rupturae ecclesie beatae Mariae Magdalenae de Nadast omnes praescriptae tres partes, precium lapicidis solvere tenebuntur, quaelibet trium partium; caetera opera prefatis ecclesiis ad earum reparationem vel restaurationem necessaria per proprios suos jobagyones, parochiis dictarum ecclesiarum segregati discretos facient, administrari. In cujus rei testimonium, presentes eisdem concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum Strigonii, 7-mo Idus 8-bris, anno Domini 1349.
Alia manu: Originales literae reperiuntur apud P. D. Casparum Okolicsany vel jam resignatae familiae domini de Szmrecsányi. – Copia Saec. XVII. in Arch. Mus. Nat. Hung. Bpest, Arch. Fam. Szent-Ivány. Sub A. Fasc. II. nr. 11.
942.
1349. (Pozsony.) 27. Oct. – Magister Johannes Orros, contra Jenslinum villicum de Csütörtök, duos iobagiones magistri Andich de Olgya incaptivantem, per capitulum Posoniense inquiri petit.
Discretis viris, capitulo ecclesie Posoniensis, dominis et amicis suis plurimum reverendis, magister Johannes, dictus Orrus, vicecomes de eodem, paratam amiciciam sincero cum honore. Dicit nobis magister Andich de Ogya, quod feria quinta proxime preterita Jenslinus[737], villicus de Chuturtuk, duos iobagiones suos de Tarnuk et de Magyar, in foro publico clara luce captos intruncasset, quatuor equos ab eisdem auferendo. Super quo vestre discrecionis amiciciam presentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem, pro testimonio fide dignum, quo presente, comes Ferench de Hodi, unus iudicum quatuor et Michael de Suchak, homo noster, a prefato villico sciant et inquirant omnimodam de premissis veritatem; et post hec prout ipsis ab eodem villico veritas constiterit premissorum, amicabiliter nobis vestri gracia rescribatis. Datum, in vigilia beatorum Simonis et Jude apostolorum, anno Domini M-o CCC-mo XL-mo nono.
Sigillum exteriori margini fuit appressum. – Orig. chart., in Arch. Capit. Poson. Publ. Capsa 8. fasc. 1. nr. 5.
[737] 1349. 22. Oct.