943.
1349. Buda. 28. Nov. – Ludovicus I. rex, fratrem Michaelem ordin. Jerosol. de Landek, liti contra nobiles Ladislaum et Petrum de Sóvár movere intenti renunciasse et inter possessionem eorum et suam, pro capitali meta fluvium Rednukpataka acceptasse, perhibet.
Ed. Cod. Andegav. T. V. p. 342.
944.
1849. Buda. 4. Dec. – Ludovicus I. rex, nobiles de Uzur, Nicolaum, filium Sándor, ab alienatione possessionariarum portionum suarum in Uzur, Récse et Csörle habitarum, prohibuisse perhibet.
Nos Lodouicus, Dei gracia rex Hungarie, memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit universis, quod in personis Lukach filii Matheus, Dominici filii Petri, Benedicti et Mychaelis, filiorum eiusdem Dominici de Wzur, extitit protestatum nostre maiestati: quod Nicolaus, filius Sandor de eadem, possessionarias porciones ipsorum in possessionibus Wzur, Reche et Churle vocatis habitas, in comitatu Posoniensi existentes, quibusdam extraneis vendere et inpignorare niteretur, cum tamen, sicut dicitur, nemini alteri nisi ipsis, racione consanguineitatis seu proximitatis, ad inpignorandum, vel vendendum, aut quovis modo alienandum condeceret. Unde facta huiusmodi protestacione, predictum Nicolaum ab impignoracione, vendicione, vel quovis modo alienacione prediciarum possessionariarum porcionum, cuilibet extraneo; alios vero extraneos quoslibet, ab empcione vel quovis modo se intromissione in easdem facta vel facienda, in personis eorumdem prohibuerunt contradicendo et contradixerunt prohibendo. In cuius prohibicionis et protestacionis testimonium, presentes eisdem duximus concedendas, communi iusticia suadente. Datum Bude, feria sexta proxima post festum beati Andree apostoli, anno Domini M-o CCC-o XL-mo nono.
Sigillum margini exteriori fuit appressum. – Orig. membr., in Arch. Capit. Poson. Publ. Capsa 14. fasc. 16. nr. 17.
945.
1349. (Esztergom.) 7. Dec. – Capitulum Strigoniense, ad preces Joannis de Beny, transsumit et ratificat literas Nicolai palatini, super possessionibus Sztregova et Harkany emanatas.
A. B. C.
[C]apitulum ecclesie Strigoniensis, omnibus Christi fidelibus, presentibus et futuris noticiam presencium habituris, salutem in Domino. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod Georgius filius Johannis de Beny, ad nostram personaliter veniens presenciam, exhibuit nobis quasdam litteras patentes magnifici viri domini Nicolai, palatini regni Hungarie et iudicis Comanorum, petens a nobis cum instancia, ut quia (emans: ad) ratificacionem earundem litterarum et in eisdem contentarum nostra littera esset valde necessaria, obhoc easdem sub nostro sigillo rescribi faciendo, nostri sigilli apposicione in maius testimonium faceremus consignare, prout eciam per eundem palatinum ad id postulamur in eisdem (expunt.: litteris), quarum tenor talis est:
Nos Nicolaus, regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum, memorie commendantes tenore presencium significamus, quibus expedit universis, quod nobiles viri magistri Nicolaus, Georgius et Johannes, filii magistri Petri, filii Biter de Keykkeu ab una parte; ex altera vero Georgius, filius Johannis de Beny, coram nobis personaliter constituti; idem filii magistri Petri dixerunt et vive