vocis oraculo coram nobis sunt confessi: quod quia idem Georgius, filius sororis carnalis prefati magistri Petri, patris ipsorum esset, exeoque in universis possessionibus et possessionariis porcioni (sic!) ipsorum, idem Georgius quartam puellarem dicte domine matris sue, sororis ipsius patris ipsorum, habere dignossceretur. Ideo volentes eidem Georgio de premissis omnimodam impendere satisfaccionem, duas possessiones ipsorum Stregoua videlicet et Harkyan, alio nomine Prelep nominatas, in comitatu Neugradiensi, iuxta fluvium Stregoua existentes, exceptis quibusdam particulis terrarum, quas de terris ipsius possessionis Stregoua ecclesie sancti Jacobi apostoli de Scenna perpetuo donassent et contulissent, cum omnibus earum utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, eidem Georgio, filio Johannis, et per cum suis heredibus, heredumque suorum imposterum successoribus, pro premissa quarta puellari domine matris ipsius Georgii, sororisque predicti patris ipsorum, dedissent, donassent et contulissent; imo dederunt, donarunt et contulerunt coram nobis perpetuo et irrevocabiliter possidendas et habendas. E converso autem idem Georgius, filius Johannis, ipsos filios magistri Petri, filii Biter, super dicta quarta puellari domine matris sue, pro ipsis possessionibus Stregoua et Harkyan nominatis, modo premisso sibi per ipsos filios magistri Petri datis et perpetuo collatis, reddidit et commisit expeditos et pariter absolutos, presencium testimonio mediante. Voluerunt eciam partes prenotate, ut quicumque ipsi vel aliquis ipsorum, presentes nostras litteras ad aliquod capitulum, vel in conventum aliquem deferret, ex tunc idem capitulum, vel ipse conventus in forma privilegii ipsorum redigi facere teneretur. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem presentes nostras litteras eisdem partibus duximus concedendas, communi iusticia suadente. Datum in villa Gyarmath, feria quinta proxima post octavas festi Nativitatis beati Johannis baptiste[738], anno Domini M-o CCC-o XL-mo nono.
Nos igitur predictas litteras, videntes esse iustas et in nulla sui parte viciatas, sed iuridice et efficaciter scriptas et sigillatas, idcirco racione earum veritatis et presentibus rescribi fecimus et in quantum per nostras litteras poterit auctorizari (sic), presentibus nostris litteris duximus notificandas et perpetuo valore rescribendas, seu eciam publicandas. In cuius rei memoriam, presentes concessimus litteras, pendentis sigilli nostri munimine roboratas et alfabeto intercisas. Datum per manus discreti viri magistri Demetrii, lectoris ecclesie nostre, in octavis beati Andre apostoli, anno Domini M-o CCC-o XL-mo nono, ut supra.
Sigillum e rubro et flavo serico pendet. – Orig. membr. in Arch. Mus. Nat. Hung. Budapest, Arch. fam. Balassa.
946.
1349. Buda. 9. Dec. – Ludovicus I. rex, Nicolaum de Csörle, portionem suam in Récse, Dominico et Lucae de Csörle decem marcis oppignorasse perhibet. assercio magistri Nicolai, dicti Treutul, de personis.
Nos Lodouicus, Dei gracia rex Hungarie, memorie commendantes tenore presencium significamus, quibus expedit universis, quod Nicolaus filius Sandor de Churle, ab una, item parte ex altera Dominicus filius Petri, et Luchachius filius Mathei de Churle, personaliter coram nobis constituti, oraculo vive vocis sunt confessi, quod predictus Nicolaus possessionariam porcionem suam, in possessione Reche vocata, in comitatu Posoniensi existenti habitam, eisdem
[738] 1349. 2. Jul.