Dominico et Lukachio pro decem marcis, marcam quamlibet cum decem pensis computando, per spacia duodecim annorum et non antea redimendam ab eisdem, pignori obligasset, ymo obligavit coram nobis. Ex quibus quidem decem marcis, tres marcas cum promta pecunia et tres ex eisdem cum estimacione condigna, in octavis festi Epiphanie Domini[739], nunc venturis, eidem Nicolao plene dare et persolvere tenerentur, Dominicus et Lukachius prenotati. Item dimidietatem residuarum quatuor marcarum similiter cum prompta pecunia, aliam vero rectam dimidietatem earumdem, modo simili estimacione condigna, feria quinta proxima post diem medii xlme[740] nunc affuturum eidem persolvere tenerentur. Tali vinculo mediante, quod si predicti Dominicus et Lukachius, primum terminum crastinarent insolutum, penam dupli incurrere deberent eo facto, si vero secundum terminum obmitterent in solvendo, extunc pecunia, prius persoluta, omnino cassa et deperdita haberetur. Elapsis autem ipsorum duodecim annorum curriculis, quandocumque predictus Nicolaus dictam suam porcionem possessionariam pro eadem sumpma pecunie redimere vellet ab eisdem, redimendi plenariam haberet potestatem, ac predicti Dominicus et Lukachius, rehabita eorum pecunia predicta, eandem remittere et resignare tenerentur. Hoc eciam interserto, quod si predictus Nicolaus, dictam porcionem suam possessionariam, modo premisso ipsis pignori obligatam, usque revolucionem predictorum duodecim annorum, aliis quibuscumque clam, vel aperte vendere vellent, vel pignori obligare, extunc predicta porcio possessionaria in manus predictorum Dominici et Lukachii perpetuo et irrevocabiliter devolvi deberet et assignari et insuper in facto succubitus duelli potencialis convinci deberet, contra eosdem, Nicolaus antedictus. Adicit eciam idem Nicolaus, ut si predicti Dominicus et Lukachius, quandam aliam porcionum suam in eadem Reche, nunc aput dominam relictam Sandur, novercam suam, pro dote et rebus parorphanalibus (sic!) habitam, ipsum contingentem, ab eadem domina redimere possent, eisdem redimendi prebuisset facultatem; ad que omnia partes predicte se sponte obligarunt coram nobis, propriis eorum in personis. Datum Bude, secundo die festi Concepcionis beate Virginis, anno Domini M-o CCC-o XL-mo nono.
assercio magistri Nicolai dicti Treutul de personis.
Sigillum tergo fuit appressum, sub quo voces in fronte et fine diplomatis adnotatae denuo recurrunt, manifesto iudicio, quam caute in designandis personis processum fuerit. – Origin. in Arch. Capit. Poson. Publ. Capsa 14. fasc. 16. nr. 31.
947.
1349. – – . – Capitulum ecclesiae Strigoniensis, Ladislaum praepositum s. Georgii mart. de Strigon. et consangvineos ejus, super possessione Cseri pacis unionem inivisse, perhibet.
Ed. Kubinyi F.: Dipl. Hontense P. I. p. 177. (Monum. Hung. Hist. Dipl. T. II.)
948.
1330 – 1349. Oszlár. – Relicta Theodori de Széphely et relicta Pauli Dedalus, ratione quartae puellaris eisdem e possessionibus Acsád et Ujudvar competentis, tutelam Chanadini archiepiscopi exorant.
Venerabili in Christo patri Chenad, Dei gracia archiepiscopo Strigoniensi, domino earum reverendo, nobilis domina relicta quondam magistri Theodori de
[739] 1350. 13. Jan.
[740] 1350. 4. Mart.