iurisdiccione, cessit eidem domino episcopo et suo capitulo similiter perpetuo possidenda. Ecclesie vero beate Margarethe de Bylie, sancti Thome de Sydoud et sancti Andree prope villam sancti regis Stephani, licet destructa, ut est premissum, cum omnibus decimis earundem et quarta magistrali, ac spirituali iurisdiccione, eisdem magistro et conventui cruciferorum cesserunt perhemniter possidenda. Hoc non pretermisso, quod vina decimalia eiusdem medietatis decimacionis predicte de Calidis Aquis, anno videlicet presenti, ydem magister et conventus cruciferorum percipere debent plene et integre, decimas autem vini de territorio predicte ville Thaat provenientes, preter decimas frugum, quas idem magister cruciferorum hoc anno se recepisse dicebat, idem dominus episcopus et capitulum ecclesie sue percipiet pleno iure. Et ut omnia premissa inconcussa permaneant et perpetuam optineant firmitatem, idem dominus episcopus et prepositus suo et eiusdem capituli nomine, predictus vero frater Jacobus, magister cruciferorum, similiter pro se et pro toto conventu suo, prestito iuramento ad manus nostras, promiserunt et obligaverunt se, ac suos successores, supradicta ordinacione et composicione firmam atque ratam perpetuo inviolabiliter observare. Hoc adiecto, quod ydem dominus episcopus et prepositus suas litteras proprias, et capituli ecclesie sue, ac Strigoniensis et Budensis capitulorum, super presenti composicione et concordia inter eos habita, et e converso dictus magister Jacobus similiter suas litteras et conventus ecclesie sue, ac capitulorum predictorum, prout expediens fuerit, ad maiorem rei evidenciam mutuo sibi dare et emanari facere tenebuntur, sicut partes se ad id obligarunt spontanea voluntate. Datum in Vyssegrad, in vigilia beati regis Stephani, anno Domini M-o CCC-o vicesimo nono.
Extus: Composicio super decimis cum crucifero de Calidis Aquis. – Sigillum tergo fuit appressum. – Orig. membr., in Arch. Capit. Vesprim. Epp. dec. Bud. Lad. 85. nr. 14.
975.
1334. (Szepeshely.) 17. Febr. – Capitulum Scepusiense transsumit literas suas, super concambio possessionum Komlós et Landek inter filios Ricolfi et Henricum cruciferum inito, a. 1313. editas.
Nos capitulum ecclesie beati Martini de Scepus, memorie commendantes tenore presencium significamus, quibus expedit universis, quod accedens ad nostram personaliter presenciam discretus vir Michael plebanus de Crunia pro nobilibus viris magistro Clemente ac fratribus suis uterinis, filiis magistri Rycolphi, filii quondam comitis Rycolphi, exhibuit nobis litteras serenissimi principis domini nostri, Karoli, Dei gracia illustris regis Hungarie, in quibus recepimus in mandatis, ut universa instrumenta super quaslibet possessiones predictum magistrum Clementem et fratres suos, racione fraterne consanguinetatis, quolibet modo contingentes, per patruos suos magistros, videlicet Kokas et Henricum emanata, in nostro reservaculo existencia requirere et rescribere eisdem deberemus ad cautelam; quarum litterarum tenor talis est:
Capitulum ecclesie beati Martini de Scepus, omnibus Christi fidelibus et cetera, quoniam memorie novercatur oblivio et cetera, proinde ad universorum noticiam et cetera, quod constitutis personaliter in nostri presencia frater Herricus, canonicus