presencium volumus peruenire, quod domina Elisabeth, relicta Joannis filij Veeck de uilla Sapi, cum Paulo filio Budul, scilicet marito suo de uilla Zunugd, coram nobis constituta, est confessa oraculo uiue uocis, quod licet super dotibus ac rebus parafernalibus contra Egidium filium Detricy de uilla Sapi ordine iudiciario mota fuisset materia questionis et eadem causa inter partes aliquantulum extitisset uentilata; demum per sentenciam proborum uirorum, per partes communiter electorum et pro bono pacis in talem concordiam deuenissent, quod idem Egidius filius Detricy de eadem uilla Sapi dicte domine Elisabeth pro dictis dotibus suis et rebus parafernalibus decem et octo pensas denariorum latorum viennensium soluere teneretur; quam quidem quantitatem pecunie eadem domina plenarie sibi per supradictum Egidium filium Detricy sibi dixit persoluisse (sic). Sic igitur sepedicta domina Elisabeth racione dotis sue et rerum parafernalium pretaxatum Egidium et suos successores, ac cognatos uniuersos reddidit et reliquit per omnia expeditos. Obligando se eadem domina Elisabeth et Paulus maritus eius preattactus expedire se se proprijs laboribus et expensis, si processu temporis aliqua materia questionis ratione dicte dotis et rerum parafernalium moueretur. In cuius rei testimonium, memoriamque firmiorem presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in crastino die ascensionis domini, Anno eiusdem Mmo. CCC°. secundo.
Sigillum cum zona avulsum. Orig. evanidum in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 17. Nr. 10.
547.
1302. 23. Jun. - Capitulum Poson. Petrum de Gellye Saulo dotem uxoris eius Lilium remisisse testatur.
A. B. C.
Vniuersis Xi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. salutem in domino. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod constitutis personaliter coram nobis Petro, filio Pauli de Gala, ab una parte; Saulo filio Puchur de Pudun (?) ex altera, sunt confessi, quod licet mota fuerit materia questionis inter partes super dote et dotalicijs domine Lilium, uxoris Sauli, sororis eiusdem Petri et diu fuissent alterquati (sic); tamen ad ultimum mediantibus probis uiris, scilicet Andrea filio Chugud, Ladizlao filio Vroch, Iwanka filio Benke, in talem pacis concordiam deuenerunt, quod idem Petrus de dote et dotalicijs predicte domine, ac rebus parafarnalibus eundem Saulum, vel suos successores ratione dotaliciorum