lata firmant. "Datum et actum prope veterem Budam tercio die natiuitatis beate Marie virginis, Anno domini Millesimo CCC°. secundo.
Ex eodem cum Nro. praecedenti transsumpto. - Ed. Fejér Cod. dipl. VIII. I. pag. 100.
553.
1302. 25. Sept. - Capitulum Poson. Blasium, Petrum et Nicolaum nobiles de Gutor pro dote sororis eorum tres marcas recepisse testatur.
- - - Quod comite Blasio, - Petro (filio) Cozme, Nicolao dicte antaleus nobilibus de Guttur, ex una parte, Rapoldo et Karachino (de villa) Samud, ex altera, ijdem comes Blasius, Petrus et Nicolaus sunt confessi, quod licet mota fuerit materia questionis super dote, dotalicijs, ac rebus paraffernalibus domine Constancie, vxoris Andree fratris - sororis predictorum Blasi, Petri et Nicolai - - -, tamen ad ultimum - - in talem pacis concordiam deuenissent, quod predicti Rapoldus et Karachinus eisdem Blasio, Petro et Nicolao pro dote et dotalicijs dicte domine, ac pro rebus, tempore nupciarum secum apportatis, soluissent tres marcas latorum denariorum Wiennensium, quas - - ydem Blasius, Petrus et Nicolaus plenarie recepisse et habere sunt confessi - - - Datum tercia feria proxima ante festum beati Michaelis archangeli. - Sigillum cum zona periit. Orig. lacerum in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 17. Nr. 23.
554.
1302. 4. Oct. - Capitulum Poson. filios Benedicti nobiles Archiepiscopales, a suspitione homicidii absolutos esse testatur.
A. B.
Vniuersis Xi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. oraciones in domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod constitutis personaliter coram nobis Blasio, filio Georgij filij Razlo, Jacobo, filio Martini, sicut dixit, pro se et pro domina Elena, sorore sua et pro Nicolao, filio eiusdem domine Elene, ac pro omnibus cognatis suis et fratribus, ex una parte; Ambrosio, pro se et pro Andrea, fratre suo, filijs Benedicti, ex altera; ijdem Blasius et Jacobus sunt confessi, Quod