licet mota fuerit materia questionis inter ipsos super morte Johannis, fratris Nicolai et filij predicte domine Elene, qui apud eundem Ambrosium et Andream, cognatos suos commorabatur, proh dolor in danobium sine scitu eorumdem Ambrosij et Andree est submersus, sicut dixerunt, et diu ordine iudiciario, scilicet coram Jacobo, iudice populorum archiepiscopatus Strigon., fuisset (sic) altercati; ad ultimum tamen in talem pacis concordiam deuene runt, quod predicti Blasius et Jacobus, scientes de morte eiusdem Johannis predictos Ambrosium et Andream omnino esse innocentes, pure et simpliciter a morte predicti Johannis sepedictos Ambrosium et Andream reddiderunt omnino expeditos. Obligando se, quod quicunque processu temporum predictos Ambrosium et Andream, aut suos successores racione predicte mortis uellent inpetere, uel uexare; extunc ijdem Blasius et Jacobus, uel sui successores tenebuntur eosdem expedire proprijs suis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam nostras dedimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. datum in die sancti francissci confessoris, Anno domini M°. C°C°C°. secundo.
Sigillum e filis cannabeis pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 22. Nr. 4.
555.
1302. 27. Nov. - Charachynus Jauriensis Praepositus "in causa, quam - - Benedictus Wesprimiensis Episcopus, magister Stephanus prepositus et Capitulum eiusdem ecclesie mouent super decimis, ecclesijs et alijs rebus contra - - fratrem Nicolaum et Conuentum Cruciferorum - - de Strigonio, Iudex a sumpmo pontifice delegatus," "quindenas diei cinerum (6. Mart. 1303.) pro termino ex officio nostro assignauimus Jaurini ad procedendum in negocio in nostri presencia iterato comparendi. Et nichilominus prenominatos magistrum et cruciferos, pro eo, quia prefatos Episcopum, prepositum et Capitulum Wesprimiense in pluribus terminis fatigarunt laboribus superuacuis et expensis, ad quatuor marcarum expensas usualis monete - - condempnauimus. - - Datum Bude tercio die beate Katherine."
Cod. dipl. patr. IV. 100.