clericis et laicis aliquibus eorum ad u[. . . .], quibusdam vero ad non modicum tempus, et aliis perpetuo ad firmam, vel sub censu annuo concesserunt; quorum aliqui dicuntur super hys confirmationis litteras, in forma communi, a sede apostolica impetrasse. Quia vero nostra (sic) interest super hoc de oportuno remedio providere, fraternitati tuc per apostolica scripta mandamus, quatenus ea que de bonis ipsius monasterii, per concessiones huiusmodi alienata inveneris, illicite vel distracta, non obstantibus litteris, instrumentis, iuramentis, renuntiationibus, penis et confirmationibus supradictis, ad ius et proprietatem eiusdem monasterii legitime revocare procures. Contradictores per censuram ecclesiasticam, appelatione postposita, compescendo. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere. Datum, Auinioni, III. Nonas Julii, pontificatus nostri anno sextodecimo.
Bulla e cannabi pendet. – Orig. membr., in Arch. Capit. Strigon. Priv. Lad. 1. fasc. 1. nr. 6. –
318.
1332. Avignon. 31. Julii. – Joannes PP. XXII., archiepiscopo Colocensi, Ludovicum Caroli I. regis filium, certis in casibus, coronandi potestatem largitur.
Ed. Fejér: Cod. Dipl. VIII/3. p. 797.
319.
1332. Visegrád. 22. Sept. – Carolus I. rex, possessionem Gyorok, per capitulum Nitriense reambulari et Chanadino archiepiscopo statui demandat.
Tenorem vide in nr. 320.
320.
1332. (Nyitra.) 3. Oct. – Capitulum Nitriense, possessionem Gyorok, Chanadino archiepiscopo statutam esse refert.
Nos capitulum ecclesie Nilriensis, tenore presencium significamus, quibus expedit universis: quod venerabilis in Christo pater dominus Ch.(anadinus), Dei et apostolice gracia sancte Strigoniensis ecclesie archiepiscopus, locique eiusdem comes perpetuus, per Johannem, filium Dominici, famulum suum, litteras serenissimi principis domini Karoli, Dei gracia regis Hungarie, domini nostri, nobis destinare curavit, quarum tenor talis est:
Karolus, Dei gracia rex Hungarie, fidelibus suis capitulo Nitriensis ecclesie, salutem et graciam. Venerabilis in Christo pater dominus Ch.(anadinus), eadem gracia archiepiscopus Strigoniensis, eiusdemque loci comes perpetuus, dilectus nobis et fidelis, dicit nobis: quod quedam possessio, Gyrug vocata, Strigoniensis ecclesie supradicte (emansit: esset), et ad eam de iure pertineret. Super quo vestre fidelitati firmiter precipimus per presentes, quatenus vestrum mittatis hominem, pro testimonio fidedignum, coram quo Stephanus, filius Gyule, vel Ladislaus, frater ipsius, homo noster, accedat ad faciem dicte possessionis Gyurug,