in comitatu Kamariensi existentis, et presentibus vicinis et commetaneis, reambulet eandem per veteres metas et antiquas, et statuat dicto domino archiepiscopo Strigoniensi perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum; contradictores autem si qui fuerint, contra ipsum dominum archiepiscopum, ad nostram citet presenciam ad terminum competentem; et post hec facti seriem nobis fideliter rescribatis. Datum, in Wyssagrad, in festo beati Mauricii, anno Domini M-o CCC-o XXX-mo secundo.[191]
Nos igitur mandatis regalis magnificencie obedientes, ut tenemur, cum eodem Ladislao, filio Gyule, homine regio, discretum virum dominum Nicolaum custodem ecclesie nostre, ad exequendum premissa pro testimonio destinavimus. Qui negocio bene intenti et ad nos reversi, concorditer retulerunt: quod cum feria sexta proxime preterita,[192] ad faciem dicte possessionis Gyurug accessissent, et vicinos seu commetaneos eiusdem, specialiter autem populos ville Leek, et Mathyam officialem earumdem villarum Leek et Gyrug, ac rectorem seu sacerdotem eiusdem ecclesie, iuxta regni consuetudinem convocassent, dictus Mathyas officialis eiusdem possessionis Gyrug, in nullo fuisset, nec alii eiusdem vicini contradictor, seu contradictores extitissent. Prefatusque Mathyas officialis asseruisset tali modo: quod licet (expunct.: vestre) regalis excellencia in antea eandem possessionem Gyrug Petro, filio Menul, domino suo tradidisset; tamen regia magnificencia, dicto domino archiepiscopo et sue ecclesie eandem possessionem conferendi, ab ipso domino suo removendo, frueretur libare (sic!) potestate. Et nichilominus, contradictoribus aliquibus non obstantibus relulerunt: quod dictam possessionem Gyurug, sub metis suis veris et antiquis, eidem domino archiepiscopo Strigoniensi et sue ecclesie statuissent, perpetuo possidendam. Datum, sabbato proximo post festum beati Michaelis archangeli, anno Domini M-o CCC-o XXX-mo secundo. Presentes autem nostro privilegio confirmari ppromittimus, cum nobis fuerint reportate.
Extus: Super terra Gerud, prope Leek, in comitatu Camariensi. – Sigillum tergo fuit appressum. – Orig. membr.. in Arch. Capit. Strigon. Publ. Capsa 52. fasc. 6. nr. 23. – Aliud par hujus privilegii, penitus simile, ast cum introductione, ut sequitur: Excellentissimo domino suo Karolo, Dei gracia illustri regi Hungarie capitulum ecclesie Nitriensis, oraciones in Domino debitas et devotas. Litteras vestre excellencie sumpmo recepimus cum honore, ia hec verba: Karolus etc. . . . In tergo vero: Excellentissimo domino suo Karolo, Dei gracia illustri regi Hungarie, pro domino archiepiscopo Strigoniensis ecclesie, super possessione Gyrug, statucionales. – Sigillum margini fuit appressum. – Orig membr., in Arch. Primat. Secul. Lad. M. nr. 14. – Edidit Fejér: Cod. Dipl. VIII/3. 652.
321.
1332. Avignon. 7. Octob. – Joannes PP. XXII., episcopatum Milkoviensem, in statum pristinum restituendum, eiquc lratrem Vitum Ord. Min., Caroli I. regis capellanum praeficiendum, – Chanadino archiepiscopo Strigoniensi defert.
Ed. Fejér: Cod. Dipl. VIII/3. p. 635.
322.
1332. Magasvár. 21. Oct. – Caroli I. regis protectionales monialium de Apácza-Somlyo, ad compatrem suum Chanadinum, archiepiscopum Strigoniens. datae.
[191] 1332. 22. Sept.
[192] 1332. 2. Oct.