omnia genera servitutum, que voluerit abbas[632], deputentur. In quibus terminis, quos omnipotenti Deo, Beate Marie semper virgini Sanctoque Benedicto obtuli, nullus extraneus aliquid iuris vel utilitatis sibi occupare presumpmat, abbas vero quodquod voluerit, homines locare poterit, longi[633] enim latique sunt et magni[634].
In alterius vero, scilicet ipsius capituli Nytriensis littere continencia inter cetera habebatur, quod Iwan et Kuchmegh Cristiani Comani de comitatu Borsyensi acceptis Mykus de Babindon et testimonio eiusdem capituli ecclesie Nytriensis terram eorum Rohosnicha vocatam in comitatu Borsyensi existentem reambulassent novas metas iuxta veteres erigendo et eandem usui septem aratrorum invenissent excepta porcione Ichak, fratris eorundem similiter Cristiani Comani, quam quidem terram ex permissione et voluntate eiusdem domini regis, prout in litteris patentibus ipsius eidem capitulo constitisset evidenter, magistro Mychaeli et Farkasio, fratri suo, filiis Dama et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus pro viginti et una marca ab eisdem coram ipso capitulo plenarie receptis iure perpetuo vendidissent possidendam et huic vendicioni predictus frater ipsorum Ichak et Tesench, quidam alter Cristianus Comanus, frater predicti Kuchmegh, item comes Petrus cum filio suo, Bors, Bees, filius Bees cum fratre suo, Bors, item Zachou, Bense, Domus, et Myko, iobagiones castri Borsyensis, commetanei et vicini eiusdem terre, qui in reambulacione iamdicte terre presentes extitissent, sicut idem homo ipsius capituli eidem dixisset, consensum prebuissent benivolum et assensum, obligantes se nichilominus iidem Comani, quod si processu temporis eadem terra per eosdem vendita ab eisdem magistro Mychaeli et Farkasio vel a suis heredibus per quempiam revocari nitteretur vel in litem traheretur, sepefati Comani et eorum successores ipsos magistrum Mychaelem et Farkasium ac eorum heredes defendere tenerentur eadem terra in ius perpetuum eorundem remanente, cuius quidem terre mete in ipsis litteris capituli Nytriensis seriatim conscripte habebantur[635].
Quarum quidem litterarum exhibicionibus factis et perlectis continenciis earundem predictus Andreas prepositus eidem[636] conventui Sancti Benedicti in factis predictarum possessionum Rohosniche et Kouachy vocatarum et metis ac cursibus earundem ex parte predicti Georgii iuxta preexhibitarum litterarum continencias medelam iusticie per nos impertiri postularat. Unde quia nobis et baronibus ac nobilibus regni in iudicio nobiscum assedentibus ad reambulacionem et revisionem ac distinccionem prescriptarum metarum parcium prenotatarum homines regii et testimonia predicti capituli Wachyensis denuo transmitti debere videbantur. Ideo amiciciam ipsius capituli Wachyensis eidem literatorie scribendo sieramus diligenter, quatenus ipsorum mitterent[637] homines viros ydoneos pro utrisque partibus pro testimoniis fidedignos, quibus presentibus discretus vir, dominus Iohannes, prepositus ecclesie de Kw, vicesgerens comitis capelle regie et magister Lachk, frater Kolos homines de curia regia ad hoc specialiter transmissi in octavis festi Beati Georgii martiris proxime tunc venturis et aliis diebus subsequentibus ad id aptis et congrue sufficientibus ad facies prenominatarum possessionum Rohosnicha et Kouachy vocatarum earundem legitime convocatis et partibus vel earum legitimis procuratoribus presentibus, predictis eciam litteris privilegialibus domini Karoli regis confirmatorio ac prescripti capituli
[632] utána kihúzva: de
[633] az átiratban: longe
[634] vö. Dipl. Hung. ant. I, 207-208
[635] Az oklevél eredetijének kiadása: Mon. Str. II, 179-180.
[636] 17 utána az eredeti megismétli: eidem
[637] sor fölé írva