mota, sicut ad omnia premissa et singula premissorum sepedicti concives nostri se spontanee coram nobis obligarunt. Datum feria sexta proxima post festum Ascensionis Domini, anno eiusdem Mo ccco quinquagesimo octavo.
157.
1358. június 13.
A pozsonyi káptalan bizonyítja, hogy előtte uszori Domonkos ispán fia Benedek mester Becse birtokon lévő telkeiből három negyedet cséfalvai Egyed fia Andrásnak 72 font dénárért egy esztendőre bérbe adott.
Papír, a hajtásnál kissé szakadt állapotban, 271 x 121 mm. Hátlapon a pozsonyi káptalan fekete viaszba nyomott pecsétje, valamint újkori tartalmi kivonat és levéltári jelzet. Prímási lvt. Neoreg. AA. 54 (DF 261 281).
Nos, capitulum ecclesie Posoniensis memorie commendamus, significamus[662] tenore presencium, quibus expedit, universis, quod magister Benedictus, filius comitis Dominici de Uzur in nostra presencia personaliter constitutus extitit per eundem, quod ipse tria quartalia de laneis suis in possessione Beche a parte inferiori circa <...> penes laneum dree, filii Egidii de Cheufalva in eadem possessione Beche habita eidem Andre, filio Egidii a festo Sancti Iacobi apostoli proxime nunc venturo incipiens usque ad revolucionem eiusdem festi annualem cum omnibus suis redditibus et proventibus exceptis iuribus montaneis, si qui ex iobagionibus suis in dictis quartalibus residentibus vineas in monte haberent, pro duodecim libris denariorum Vienensium, libram quamlibet cum sex pensis denariorum computatis ad utendum collocavit seu pignori obligavit tali modo, quod revoluto ipso anno Sancti Iacobi apostoli ipsa quartalia salva remanerent et libera Benedicto antedicto restitutis tamen prius ipsis duodecim libris, qui si reddere non posset vel non curaret, extunc predictus Andreas, filius Egidii ipsa quartalia tamdiu possidebit, donec predicte duodecim libre denariorum non fuerint restitute per Benedictum antedictum, obligando se idem Benedictus, quod, si qui prephatum Andream medio tempore racione predictorum quartalium molestare et agravare niterentur, extunc idem vel sui successores tenebuntur expedire Andream anotatum propriis suis laboribus et expensis. Datum feria quarta proxima ante festum Beatorum Viti et Modesti martyrum, anno Domini Mmo cccmo lmo octavo.
[662] helyesen: significantes